Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.3.1 | Cic. Fam. 14.3.5 (English) | >>Cic. Fam. 14.4.1 |
14.3.3
ut tuto sim , quod laboras , id mihi nunc facillimum est , a quem etiam inimici volunt vivere in tantis miseriis ; ego
tamen faciam quae praecipis . amicis quibus voluisti egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio scripsi a te certiorem esse factum . Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos et officio et ego perspicio et omnes
praedicant . di faxint ut tali genero mihi praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat ! nunc spes reliqua
est in novis tr . pl . et in primis quidem diebus ; nam si inveterarit , actum est .
14.3.4
ea re ad te statim Aristocritum misi
ut ad me continuo initia rerum et rationem totius negoti
posses scribere ; etsi Dexippo quoque ita imperavi , statim ut recurreret , et ad fratrem misi ut crebro tabellarios mitteret . nam ego eo nomine sum Dyrrhachi hoc tempore , ut quam celerrime quid agatur audiam , et sum tuto ; civitas enim haec semper a me defensa est . Cum inimici nostri venire
dicentur , tum in Epirum ibo .
quod scribis te , si velim , ad me venturam , ego vero , cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri , te
istic esse volo . si perficitis quod agitis , me ad vos venire oportet ; sin autem sed nihil opus est reliqua scribere .
ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas ; etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare . cura ut valeas et ita tibi persuadeas , mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse . vale ,
mea Terentia ; quam ego videre videor itaque debilitor lacrimis . vale . Pr . K . Dec .
14.3.5
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 14.3.1 | Cic. Fam. 14.3.5 (English) | >>Cic. Fam. 14.4.1 |